

Apocalypsis B. Joannis*
Caput 3: Versus 10
Servasti verbum patientiae meae.Praeceptum de patientia quod in me ostendi, orans pro persecutoribus.Ab hora tentationis,vel generalis persecutionis in Christianos statim post Neronem futurae, vel ultimo tempore Antichristi.Tentare habitantes in terra.Sicut in sequentibus sexto saepius ordine, sic et hic in sexto angelo novissima designatur persecutio, in qua quidam Judaeorum sunt decipiendi: quidam Eliae monitis legem spiritualiter impleturi, hostem credunt victuri.